- DACI
- DACIpop. erant Transrhenani, Danubio fluv. et Anartibus, silvaeque Hercyniae finitimi, quos olim Hungariae partem habitasse plerique tradunt, et post in maritima loca Norvegiae proxime cessisse. Lucan. l. 2. v. 53.Hinc Dacus, premat inde Getes.Stat. l. 4. Sylv. Car. 2. v. 66. et 67.Cum modo Germanas acies, modo Daca sonantemProelia, palladio tua me manus induit auro.Virgil. l. 11. Georg. v. 407.Aut coniurato descendens Dacus ab Istro.Idem Stat.Haec est, quae victis parcentia foedera Cattis,Quaeque suum Dacis donat clementia montem.Cur montem diserte nominat? sicut in eadem istare,Tu civile nefas, tu tardum in foedera montemLongo Marte domas.Quiane montana Dacia? ita esse scio: tamen opinor, in re occultius aliquid designari, ἑνικῶς enim et unum montem duntaxat appellitat. Aspectum igitur a poetâ censeo ad ridendam et miri stuporis superstitionem Dacorum, quibus Sacerdos in monte quopiam Deus habebatur, et mons ipse sacer. Strab. l. 7. Παρὰ δὲ τοῖς Γέταις ὁ ἱερεὺς ὠνομάζετο Θεὸς, καὶ τὸ ὄρος ὑπελείφθη ἱερὸν, καὶ προςαγορεύου???ιν οὕτως. Disce. Getarum populum Dacos esse, ex Dione ac Strabone. Etiam Appianus notat, Getas ultra Danubium a Romanis Dacos appellari. Addo etiam Cappadocibus montem pro Deo fuisse. Tyrius Maximus: Ο῎ρος Καππαδόκαις καὶ θεὸς καὶ ὅρκος καὶ ἄγαλμα. Lips. ad Tac. hist. l. 1. Olim Straboni Divi appellati. Ex quo apud Athenienses Devorum nomina servilia. Hinc factum est, ut in Comoediis servi introducantur Davi et Getae docti. Nic. Lloyd. Sub Regibus erant, usque ad Traianum, qui victo Decebalo, quem Domitiani ignavia superbissimum reddiderat, provinciam ex Dacia fecit. A. C. 106. Postmodum superati a Constantino Mag. a Gothis, Sarmatis, Hunnis, etc. Saxones dein a Carolo Mag. victi,maluerunt huc commigrare, quam victoris imperio subesse. Saevi et crudeles. A. S. Niceta conversi dicuntur. vide Plin. l. 4. c. 12. Ptol. l. 3. c. 8. Dion. Cass. l. 68. Cluver. Eorum regio Dacia, quae hodie divisa est in Transylvaniam, Zypfertandiam, Rusciam, Serviam, Septemcastra, et Bulgariam. vide infra Ceterum uxores illorum compungi consuevisse, ex Val. Flacco constat, et Phanocle, his versibus, de Thracum gente,Ποινὰς δ᾿ Ο᾿ρφῆϊ κταμένῳ ςτίζουςι γυναῖκαςΕἰςέ τι νȏν, κείνης εἵνεκεν ἀμπλακίης:ubi, ob Orphei necem, in poenam id factum, ait. Imo et Daci ἰςτίζοντο, si Plinio fides, l. 22. c. 1. maresque etiam apud Dacos corpora sua inscribunt. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 38. et 39. Apud eosdem, honoratiores pileatos, viliores vero comatos, fuisse, docet Petrus Patricius de Legationibus, vide quoque in vocibus Comati et Pileati. Quod vero Daci, Graece Δάκοι, iidem fuerint qui Δάοι antiquis, negat idem Salmas. variis rationibus, allatis, quas videre est ubi supra p. 795. hinc Dacicus denominativum, quod cognomen tropaei loco usurparunt Romanorum aliquot Imperatores, victoriâ ex Dacis reportatâ. Iuvenal. l. 11. sat. VI. v. 204.------- Tunclance beatâDacicus, et scripto radiat Germanicus auro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.